Oravitque iterum Moyses ad Dominum: Respice populum tuum gentem hanc. Vis ut educam populum, indica mihi quem missurus es mecum. Dixitque Deus: Facies mea praecedet te. Ecce jam majus impetraverat Moyses, plus notatur in facie, quam in angelo: Sed quia in facie intellexit Moyses aliquem, quam simillimum Deo, promittit, addidit: Si tu ipse non praecedes, ne educas nos de loco isto. Cui Dominus: Et verbum, quod locutus est faciam, et te ipsum novi ex nomine, id est proprie et specialiter mihi placuisti; vocabor in nomine Domini coram te, id est faciam me vocari Deum, et ducem vestrum. Est miraculis, quae faciam, et non ob aliud, nisi quia volo, quia miserebor cui voluero. Cui Moyses: Ostende mihi faciem tuam. Cui Dominus: Non poteris videre faciem meam. Non enim videbit me homo, et vivet. Stabis in caverna petrae, et transibo coram te in gloria mea. Quam qui non sustineres, ponam manum meam coram te. Cumque pertransiero tollam manum meam, et videbis posteriora mea: quod ratione similitudinis dictum est. Sicut enim a tergo visus homo, scitur quod homo sit, sed non quis homo sit; ita Deum esse modo scimus, sed quis sit nondum scimus. Potuit esse, quod in tanta claritate pertransierit Dominus, quam humanus, non sustinuisset aspectus, et apposita est nubes Moysi. Deinceps cum longius abisset, potuit a Moyse videri. Ad litteram Hebraei tradunt vidisse eum posteriora hominis, et in occipite quasdam ligaturas.